BARRUM

BARRUM
BARRUM
nomen Gallicum vetus, quod portum videtur significavisse. Certe locus vulgo Barbehel et Barbeau dictus, ad Sequanam, Monasteriô insignis, Latine Sacerportus nuncupatur: ut appareat Behel Sacrum, Barrum, vel Bar portum amnicum Gallice appellari consuevisse. Unde autem Barrum pro portu sumptum sit, haud facile dictu est. Nisi forte a barris hanc appellationem accepit, quibus barris ac repagulis portus non maritimi modo, sed etiam amnici claudi consueverunt. Barrae apud Wilhelmum Brittonem sunt repagula: et Auctor Histor. S. Michaelis, ante annos DC. scriptae, de Barro Ducis sic refert: Fridericus, Dux Lotharingorum, propter frequentes Campanensium incursiones, in confinio Lotharingiae et Campaniae castrum exstruxit, quod Barrum, quasi barram nominavit. Barrum autem Ducis dictum est, quod a Duce Lothariensium Friderico exstructum fuerit: Hoc ampliatum et in oppidum redactum, usque hodie Barrum Ducis vocatur, Bruno Herculanus in Chron. Monast. S. Deodati. Huius ager sive Ducatus, qui antea Comitatus fuit, nunc appellatur pagus Barrensis, le Barrois. Aliud est Barrum ad Sequanam, in Lingonibus, non ignobile oppidum, Bar sur le Seine. ita cognominatum, ut distinguatur a Barro ad Albam, Bar sur Aube, et a Barro Ducis, de quo supra. Ex duobus prioribus unum pago Barrensi nomen dedit, qui Barrisus vocatur, in Capitulis Caroli Calvi, apud Silvacum latis, A. C. 853. et inter Pertisum et Camizisum pagos medius collocatur. In divisione Regni Lotharii, A. C. 870. facta Barrense, inter Odornense et Portense. Nithardus l. 1. duos pagos Barrenses facit, quos inter Partensem ac Brionensem ponit. Wiomadus, revertenri in
Galliam Childerico, comitatus Proceribus Francorum, apud castrum Barrum occurrit, et Barrensibus, quod primi Regem receperant, tributi remittendi auctor fuit, ut Fredegarius, ac Aimonius scribunt: quod tam Barro ad Sequanam, quam ad Albam convenire potest: quorum amborum pagi sunt Nithardo utrique Barrenses. Hadr. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • LINGONES — pop. Gall. Belg. ad Ort. Matronae fluv. Aeduis, Sequanis, et Leucis vicini, qui etiam hodie Langrois vocantur. Hos Caesar monuit, ne Helvetios fugientes frumento, aliave ullâ re iuvarent, ad bellum vero Ariovisto in ferendum Frumentum sibi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARDANE — Médicinale très ancienne, bien connue des médecins et des agronomes latins dans les indications majeures qu’elle a conservées jusqu’à nous. Au Ier siècle, Columelle relate l’usage de la bardane contre les morsures de serpents, Dioscoride… …   Encyclopédie Universelle

  • Бар (герцогство) — У этого термина существуют и другие значения, см. Бар. герцогство Бар фр. duché de Bar нем. herzogtum Bar …   Википедия

  • Фридрих I (герцог Верхней Лотарингии) — Фридрих (Фредерик, Ферри) I фр. Frédéric I нем. Friedrich I …   Википедия

  • Ферри I (герцог Верхней Лотарингии) — Фридрих (Фредерик, Ферри) I фр. Frédéric I нем. Friedrich I граф де Бар лё Дюк 950 е   978 …   Википедия

  • Фредерик I (герцог Верхней Лотарингии) — Фридрих (Фредерик, Ферри) I фр. Frédéric I нем. Friedrich I граф де Бар лё Дюк 950 е   978 …   Википедия

  • Фредерик I Верхнелотарингский — Фридрих (Фредерик, Ферри) I фр. Frédéric I нем. Friedrich I граф де Бар лё Дюк 950 е   978 …   Википедия

  • Фредерик I де Бар — Фридрих (Фредерик, Ферри) I фр. Frédéric I нем. Friedrich I граф де Бар лё Дюк 950 е   978 …   Википедия

  • Фридрих I Верхнелотарингский — Фридрих (Фредерик, Ферри) I фр. Frédéric I нем. Friedrich I граф де Бар лё Дюк 950 е   978 …   Википедия

  • Фридрих I де Бар — Фридрих (Фредерик, Ферри) I фр. Frédéric I нем. Friedrich I граф де Бар лё Дюк 950 е   978 …   Википедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”